mater in Aeneae constitit urbe sui. seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, ante oculos veniet vera puella tuos: sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt. cogeris voti nescius esse tui: seu te forte iuvat sera et sapientior aetas, hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit. tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, cum sol Herculei terga leonis adit: aut ubi muneribus nati sua munera mater addidit, externo marmore dives opus. nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis, porticus auctoris Livia nomen habet: quaque parare necem miseris patruelibus ausae Belides et stricto stat ferus ense pater.